Um alle Inhalte sehen zu können, benötigen Sie den aktuellen Adobe Flash Player.

START Schule Lateingrammatik WORD/PDF _Lateingrammatik PPshow Übungen Forschung _Christan von Lilienfeld Christanus Campililiensis __Ave o puerpera _Glossae de evangeliis dominicalibus Glossen zu den Sonntagsevangelien _Vagantenurkunde _100 Jahre Gymnasium Englische Fräulein St Pölten Mary Ward Privatgymnasium _St. Dorothea-Aufsätze CRSA _Heinrich von Schüttenhofen Moralitates de naturis animalium __HSCH Ane Abibes _St. Dorothea CRSA, Professen-Liste Konventualen-Liste Konvent Musik Musik sec Musik vollständig alt _Musikvideos dt zu lat _Kinderlieder lateinischer Text PDF __Hörproben Karaoke Lieder Lateinunterricht Verschiedenes _Scisne 1a Lateinquiz _Scisne 1b Lateinquiz _Scisne 2a Lateinquiz _Scisne 2b Lateinquiz _Scisne 3a Lateinquiz _Scisne 3b Lateinquiz _Scisne 4a Lateinquiz _Scisne 4b Lateinquiz _Scisne 5a Lateinquiz _Scisne 5b Lateinquiz _Scisne 6a Lateinquiz _Scisne 6b Lateinquiz _Scisne 7a Lateinquiz _Scisne 7b Lateinquiz _Scisne 8a Lateinquiz _Scisne 8b Lateinquiz _Scisne 9a Lateinquiz _Scisne 9b Lateinquiz _Scisne 10a Lateinquiz _Scisne 10b Lateinquiz __Scisne-Sieger __Scisne-Siegerliste Kontakt Kontakt E-Mail __Lieder Deutsch Latein PDF __Deutsch Latein Archiv _Haftungsausschluss _Catullus nugas Sex septem lat. Zahlen 

__HSCH Ane Abibes

Heinrich von Schüttenhofen, Liber de naturis animalium cum moralitatibus

De ane natura in malo. Aane animal est, ut dicit Aristotiles, ad magnitudinem cervi, in quo natura mutavit consuetudinem ali-orum quadrupedum. Omne enim animal quadrupes habet fel in interioribus ventris excepto isto. Istud autem animal fel habet in aure, et est ipsum fel amarum valde et causativum vehementis ire et ferocitatis. Moralitas eiusdem. Per que possunt accipi, qui audiunt detractiones et audita bona invertunt et inficiunt. Ex quibus maxima ira et animi ferocitas solet provenire sicut ex felle. A quo hortatur nos Prover. IIII: Detrahentia labia sint procul a te, et ne eos audiamus, ammonet Iohannes IIII: Nolite credere omni spiritui. Iacobus I: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. Abibes, natura in malo. Abibes animal marinum est, ut dicit Aristotiles, quod primo est aquosum, et nutrimentum eius est in aqua salsa. Deinde huius animalis forma mutatur et fit altera, et tunc exiens aquam nutritur in terra. Tunc etiam nomen eius mutatur et vocatur astens. Et in hoc mirum est, ut, cum ipsa corporis forma mutatur, etiam et ipsa morum natura mutetur. Moralitas. Per quod accipi possunt religiosi quidam, qui in primo fervore sue conversionis in amaritudine penitentie vivunt et, quam diu fervorem habent gratie spiritualis, tunc operantur, que ad filios Dei et ad spirituales pertinent, ut dicere possint (II Cor. V): Caritas Christi urget nos sc. aspere vivere. Sed sepe accidit, ut tales per successum temporis exeant aquam penitentie et nutriantur in terris, quia terrenis occupationibus se inplicant et involvunt et sic formam intrinsecus, spiritualem sc., et mores ex-teriores mutant, ut iam non spirituales vel penitentes dici possint, sed conversacione potius seculares. A quo nos custodire hortatur Ro. II: Nolite conformari huic seculo etc., quia nemo militans Deo inplicat se negotiis secularibus. Semper enim negotia secularia tamquam tangendo picem coinquinant. Ecc. XIII: Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea.